monumenta.ch > Plinius > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 38
{XV} Inrumpit autem artis faucibus et in longitudinem spatiosis atque, ubi coepit in latitudinem pandi, lunatis obliquatur cornibus, velut ad Maeotium lacum ab ore descendens, sicilis, ut auctor est M. Varro, similitudine. primus sinus appellatur Scythicus; utrimque enim accolunt Scythae angustias et inter se commeant, hinc Nomades et Sauromatae multis nominibus, illinc Abzoae non paucioribus. ab introitu dextra mucronem ipsum faucium tenent Udini, Scytharum populus, dein per oram Albani, ut ferunt, ab Iasone orti, unde quod mare ibi est Albanum nominatur.